[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Perhaps in the Amyclae, the people of the town of that name in Latium who were called tacitae, and who, when menaced by an enemy, could not speak for help and were destroyed, we may see an image of all ‘late’ people.I like to think that the Amyclae tacitae were not Latians but lived in the Laconian town of that name, where Apollo was the tutelary deity under the surname Amyclaeus, and that having offended their god, the Laconian Amyclae were cursed with silence and died of their own emptiness of song.May we see something of this in the last stanza of the poem? If there is any external evidence for it I have not been able to find it.Yet is the poem not telling us that the loss of symbolic language may mean the extinction of our humanity?The text that I have followed is Mackail’s, which was first published in 1888 and which now appears in the Loeb Classical Library.Mackail’s arrangement of the corrupt text into quatrains is perhaps a triumph of textual scholarship.The poem comes down to us in two badly confused manuscripts in the Anthologia Latina, a miscellany of short poems of the Silver Age.In order to bring together material that seemed to go together, and to improve the continuity, I have shifted in several instances Mackail’s order of the stanzas, a liberty that seemed justified by the corruption of the surviving texts; for no one knows the original order.Where I have moved a stanza I have indicated in brackets, in the Latin text, the number of the stanza in Mackail’s arrangement.For the translation of the first line of stanza XXI I am indebted to Caroline Gordon; and for constant criticism, to Robert Lowell.A.T.Monteagle, Tennessee27 April 1943Pervigilium VenerisICras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet:ver novum, ver iam conorum, ver renatus orbis est;vere concordant amores, vere nubunt alites,et nemus comam resolvit de maritis imbribus.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.II (III)cras erit cum primus aether copulavit nuptias:tunc cruore de superno spumeo et ponti globo,caerulas inter catervas, inter et bipedes equos,fecit undantem Dionem de maritis imbribus.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.III (II)cras amorum copulatrix inter umbras arborumimplicat casas virentes de flagello myrteo:cras canoris feriatos ducit in silvis choros;cras Dione iura dicit fulta sublimi throno.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.IVipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis;ipsa turgentes papillas de favoni spirituurget in nodos tepentes; ipsa roris lucidi,noctis aura quem relinquit, spargit umentes aquas.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.Vemicant lacrimae trementes de caduco pondere,gutta praeceps orbe parvo sustinet casus suos:umor ille quem serenis astra rorant noctibusmane virgines papillas solvit umenti peplo.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.VIen pudorem florulentae prodiderunt purpuraeet rosarum flamma nodis emicat tepentibus.ipsa iussit diva vestem de papillis solvere,ut recenti mane nudae virgines nubant rosae.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.VIIfacta Cypridis de cruore deque Amoris osculo,deque gemmis deque flammis deque solis purpuris,cras ruborem qui latebat veste tectus igneauvido marita nodo non pudebit solvere.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.VIIIipsa nymphas diva luco iussit ire myrteo:it puer comes puellis; nec tamen credit potestesse Amorem feriatum, si sagittas vexerit:ite nymphae, posuit arma, feriatus est Amor.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.IXiussus est inermis ire, nudus ire iussus est,neu quid arcu neu sagitta neu quid igne laederetsed tamen cavete nymphae, quod Cupido pulcher est:totus est inermis idem quando nudus est Amor.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.X (XIV)ruris hic erunt puellae vel puellae montiumquaeque silvas quaeque lucos quaeque fontes incolunt:iussit omnes adsidere mater alitis dei,iussit et nudo puellas nil Amori credere.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.XIipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret;ipsa vellet ut venires, si deceret virginem:iam tribus choros videres feriatos noctibuscongreges inter catervas ire per saltus tuos.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.XII (X)conpari Venus pudore mittit ad te virgines:una res est quam rogamus, cede virgo Delia,ut nemus sit incruentum de ferinis stragibuset recentibus virentes ducat umbras floribus.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.XIII (XII)floreas inter coronas, myrteas inter casas,nec Ceres nec Bacchus absunt nec poetarum deus.de tenente tota nox est perviglanda canticis:regnet in silvis Dione, tu recede Delia.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.XIV (XIII)iussit Hyblaeis tribunal stare diva floribus;praeses ipsa iura dicet, adsidebunt Gratiae:Hybla totos funde flores, quicquid annus adtulit;Hybla florum sume vestem, quantus Ennae campus est.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet.XVut pater totum crearet veris annum nubibusin sinum maritus imber fluxit almae coniugis,unde fetus perque pontum perque caelum pergeretperque terras mixtus omnes alere magno corpore.cras amet qui nunquam amavit quique amavit cras amet [ Pobierz całość w formacie PDF ]